The Latin & Irish Lives of Ciaran by Anonymous (recommended reading txt) 📖
Download in Format:
- Author: Anonymous
Book online «The Latin & Irish Lives of Ciaran by Anonymous (recommended reading txt) 📖». Author Anonymous
in remotum locum secessit, ut ullatenus [nullatenus R2] habitatores eius eius [ sic MSS.] amicos Altissimi possent turbare. In Eius enim nomine hoc miraculum factum est qui Sodomam propter peccatum inhabitancium subuertit ac igne succendit. Adhuc extant signa illius stagni, ubi ante erat.
[Sidenote °15: R2 129c] [Sidenote °16: R1 164b]
15. Vir Dei, cum in usum [usus MSS.] pauperum bona monasterii distribueret, fratres super hoc conquirentes ad ipsum temere accedentes, dixerunt, "Discede," inquierunt "a nobis, simul enim cohabitare non possumus." Quibus ipse acquiesce[n]s, et uale in Domino faciens, ad insulam quandam se transtulit [a. i. s. t. q. R2] nomine Anginam; in qua insula fundato monasterio, multi undique properantes fama sanctitatis eius eos attrahente[°15] seruicium Dei mancipauerunt. Sub stricta instruens regula, uultu et habitu, sermone et uita, se eis in exemplum exhibuit. Erat enim tanquam aquila prouocans ad uolandam pullos suos quantum ad contemplacionis sublimitatem; sed fraterna humilitate sicut minus [unus R2] ex eis uiuebat. Erat enim in spiritualibus meditacionibus suspensus ad supera; infirma tum imbecillitate sic condescendebat ut quasi uideretur se inclinare ad infima. Ipse quoque fide erat perfectus, caritate feruidus, spe gaude[n]s, corde mitis, ore affabilis,[°16] paciens et longanimis, hospitalitate erat humanus, in operibus pietatis semper assiduus, benignus, mansuetus, pacificus, sobrius, et quietus. Et ut multa breui concludam sermone, omnium uirtutum erat ornatus decore. Hiis et huiuscemodi sollicitum impendens studium Marie contemplacioni ac Marthe erga temporalium dispensacionem ordinata succasione [succisione R2] adimplebat officium. Nec potuit talis ac tante lucerne lumen sub modio abscondi, sed circumquoque gracie sue splendore diffuso mundum copiose illuminauerat irradiauit lumine.
16. Erat nihilominus prophecie spiritu inspiratus, quam ex precedentibus et subsequentibus patet exemplis. Quadam namque die uox cuiusdam nauigium postulantis aures ei[us] pulsauerat. Tunc ait ad fratres; "Vocem," inquit "eius audio quem Deus uobis preficiet abbatem; euntes ergo ipsum adducite." Illi itaque properauerunt, atque ad portum peruenientes quendam adolescentulum illiteratum inuenirent. Quem negligentes adducere ad sanctum uirum reuersi neminem nisi adolescentulum illiteratum qui profugus in siluis errabat se inuenisse asseruerunt. Sanctus autem Queranus ait; "Adducite" inquit "illum, et nolite futurum pastorem uestrum despicere." Qui adductus Dei inspiracione et sancti uiri instructione religionis habitum suscepit, et per modum literas didicit. Ipse est enim sanctus Oenius, uir uite uenerabilis: et, sicut sanctus ante predixit, fratribus per modum prefuit.
[Sidenote °17: R2 129d] [Sidenote °18: R1 164c]
17. Elapso denique tempore, quidam uir sanctus nomine Dompnanus,[°17] Mumoniensis genere, ad uirum Dei uisitandum peruenit. Cumque ab eo sanctus Keranus causam aduentus scicitaretur, respondit se uelle locum habere in quo Dominum [habere in Deo R2] secure posset seruire. Sanctus uero Keranus, non que sua[°18] [supra R2] sed que Ihesu Christi querens ait "Hic" inquit "inhabita, et ego Deo duce locum habitandi alibi queram." Denique sacro eum comitante [conm. MSS.] conuentu ad locum eius a Deo premonstratum profectus est, in quo celebri ac famoso monasterio constructo quod hodie Cluaynensis [Claynensis R2] appellatur ciuitas insignium miraculorum luce ipse, tanquam sol mundum istum ita illuminauit.
18. De quorum miraculorum multitudine quedam hic subnectemus. Quodam tempore dum fratres in messe laborantes sitis periculo grauarentur, miserunt ad sanctum patrem Queranum ut aque [aqua MSS.] beneficio refocillarentur. Quibus per ministros ipse ait: "Vnum" inquit "de duobus eligite; aut aqua nunc uos recreati, aut hic post uos habitaturos rebus mundanis beneficiari." At illi respondentes dixerunt "Eligimus," inquiunt "ut illi qui post nos ueniunt in bonis temporalibus habundent, et nos tollerantie mercedem in celis habeamus." Et sic futurorum spe gaudentes, a potu abstinuerunt, licet multum indigentes. Vespero uero illis domum redeuntibus, pius pater, laborancium lassitudinem compaciens, uas aqua plenum benedixit, et iam sanctum miraculum in Chana Galilee renoua[n]s, in optimum uinum transmutauit aquam. Quo uino siti deficientes recreati sunt, et in fide insoliti miraculi ostensione recreati laudes omnipotenti Dei dederunt. Huius enim uini miraculosi sapor solito graciosior erat, et odor in propinatoris pollice quamdiu suruixit redoleuit.
[Sidenote °19: R1 164d] [Sidenote °20: R2 130a]
19. Die quadam cum in uia incederet, nephandissimi latrones eum comprehendentes, caput beati uiri radere ceperunt. Set quod peruersitas hominis delere uoluit, diuina pietas ad magni mirac[u]li ostensionem conuertit. Rassorum enim capillorum loco alii statim capilli cresceba[n]t.[°19] Quo miraculo latrones perculsi,[°20] ad ueritatis semitam sunt conuersi, ac deinceps diuine milicie sub tanto duce seruientes, in sancta conuersacione uitam finierunt.
20. Alio tempore bonus pastor peccora pascens, tres pauperes ei occurrerunt. Quorum primo capam, secundo pallium, tercio tunicam contulit [secundo tunicam, tercio pallium eius tulit, R2]. Abeuntibus uero illis, uiri quidam, secularis uite professores, aduenierunt. A quibus quoniam uestimentorum expertum se uideri erubuit, adiutor in opportunitatibus Dominus aqua eum circumdedit adeo, quod preter caput nullum membrum illi uidere potuerunt. Sed postquam hii uiri transierunt, aqua ilia mox disparuit [desperauit MSS.].
21. Elapso post hoc tempore, quidam satellites diabuli uirum quendam iuxta monasterium eius commorantem interficere conabantur. Quem beato uiro pro eo orante Deus mirabiliter eripuit. Illi [illium MSS.] enim eundem uirum iugulantes statuam quandam lapideam percuciebant. Quo tandem percepto, latrones corde compuncti, ad pastorem animarum Queranum properant, culpam humiliter recognoscunt, atque uite sue emendato calle, sub iugo Christi usque ad mortem fideliter seruierunt.
[Sidenote °21: R2 165a]
22. Hiis atque aliis perplurimis gloriosissimus Christi miles tamquam luminare quod diei presidet fulgens, ad occasum naturalis cursus deueniens correptus infirmitate graui appropinquiuit. Sed quia qui perseuauerit usque in finem his salus erit, ideo athleta Christi, non solum se in bello huius certaminis confortans, uerum et animos ad uincendum inuitans, lapidem quo capiti supposito soporis modicum corpori hactenus indulgebat, humeris etiam fecit subponi; sanctamque eleuans manum fratres benedixit et uiatici salutaris perceptione munitus, spiritum celo reddidit. Exiens enim beata illa anima de corpore, chori angelorum [angelorum omitted R2] cum ympnis et canticis[°21] illam in Dei gloriam assumpserunt.
[Sidenote °22: R2 130b]
23. Beatissimus quoque abbas Christi Columba, audito sancti Kerani obitu, egregium de ipso composuit ympnum: eumque ad [de MSS.] Cluaynense secum detulit monasterium, ubi prout decuit hospicio honorifice susceptus est. Ympnum uero abbas qui tunc preerat, ceterique qui eum audierant, multis et ma[°22]gnis laudibus extulerunt. Discedens autem inde Sanctus Columba, de sacro sancti Kerani sepulchro humum secum detulit, sciens in spiritu quam utile hoc foret contra futura pelagi pericula. In parte enim maris que tendit uersus Iense monasterium, est maximum transeuntibus periculum, tum propter fluminum impetuositatem, tum propter maris angustiam, itaque naues circumuoluuntur, atque in rota mouentur; ac frequenter sic submerguntur. Scille enim atque Caribdi merito asi[mi]latur, uelim periculositate perfecta tristique [-teque MSS.] nautis malum ibi subministratur. Ad hoc eurippum ipsi peruenientes, repentino ceperunt in eum delabi cursu; quumque nil preter mortem [Quumque uelut propter mortem R2] sperantes, et quia iam quasi tetris essent abyssi faucibus deuorandi, tunc sanctus Columba prefati pulueris de tumba beati Kerani assumpti aliquid assumens, mare in ipsum immisit. Res mira ac nimium stupenda tunc accidit; dicto [uicto MSS.] namque cicius tempestas illa seua cessauit ac transitum eis tranquillum administrauit. Vere iusti in perpetuum uiuunt; cum quibus beatus Queranus corregnat, cuius sepulchri terra uel puluis mare sedauit [cedauit MSS.], corda trepidancium in fide solidauit, et ad bonum operandum irrigauit. Beatus ergo Keranus non solum uiuit Deo, cui inseperabiliter adheret, uerum et hominibus quibus beneficia oportuno tempore impendit.
METRUM DE EO SIC
[Sidenote °23: R1 165b]
Matre Quiarani sedente in curru uolubili
[°23]Sonitum magus audiuit perdixitque seruulis
"Videte quis sit in curru, nam sub rege resonat."
"Coniunx" inquiunt "Beodi sedet his artificis."
Magus inquit "Gratum cunctis ipsa regem pariet,
Cuius opera fulgebunt ut Phebus in ethere."
Miles Christi Keranus, Sancti sedes Spiritus,
Spiritali pietatis uirtute floruerat.
Vitulum uacce lactentem iam cani concesserat,
Queranum inde grauiter mater reprehenderat;
Vitulum cane uoratum ab ipso exegerat,
Cuius ossa mox apportans ipsum restaurauerat.
[Sidenote °24: R2 130c]
Mulieris regie caput decaluatum
Seue zelo pelicis fuerat nudatum.
In Querani nomine cum esset signatum,
[°24]Aurea cessarie fulserat ornatum.
Cum Queranus studiis sacris teneretur,
Atque tempus posceret ut operaretur.
Pro ipso ab angelis tunc mola mouetur.
Textus euangelicus in stagnum ceciderat,
Sed uoluto tempore per Querani merita,
Integrum de gurgite uacca reportauerat.
Cum puer oraret Dominum, precibusque uacaret,
ignis ab excelsis uenerat arce poli.
Defunctusque puer conspexit lumina uite,
et sancti magnum glorificant Dominum [Deum MSS.].
De celis lapsus rutilans accenditur ignis,
et peragit proprium protinus officium.
Alto et ineffabili apostolorum cetui
Celestis Ierosolime, sublimioris specule,
Sedenti tribunalibus solis modo micantibus,
Queranus sacerdos sanctus, insignis Christi nuntius,
Inaltatus est manibus angelorum celestibus,
Consummatis felicibus sanctitatum generibus;
Quem Tu Christe apostolum mundo misisti hominem,
Gloriosum in omnibus nouissimis temporibus.
[Footnote 1: This word omitted in MSS.]
[Footnote 2: Omitted in MSS.]
[Footnote 3: Corrected by a note in the margin to illi .]
Imprint

Publication Date: 05-20-2008
All Rights Reserved
Dedication:
Translator MacAlister, R.A. Stewart
Free ebook «The Latin & Irish Lives of Ciaran by Anonymous (recommended reading txt) 📖» - read online now
Similar e-books:
Comments (0)